Spanish

In Physiognomica Aristotelis commentarii

a Camillo Baldo,

ordinariam philosophiam in patrio Bononiensi Archigymnasio profitente lucubrati.
opus multiplici doctrina refertum, physiologicis, medicis, virisque politicis aeque utile ac jucundum,

Hieronymi Tamburini

diligentia et sumptibus nunc primum in lucem editum ad serenissimum principem

Ferdinandum Gonzagam,

Mantuae et Montisferrati ducem.


Bononiae, apud Sebastianum Bonomium,
superiorum permissu.
MDCXXI

Serenissimo Ferdinando Gonzagae, Mantuae et Monferrati duci.

Addictum sapientiae Principem rebusque strenue gerendis natum nil magis decere arbitror, augustissime Princeps, quam ea novisse quae ad colendam, confirmandam et augendam rerum notitiam conducere possunt. Et quando nihil aliud est sapere quam sibi suisque prodesse posse, et quibus praestanda, quibus deneganda fides apte distinguere, instrumenta profecto quibus id consequi liceat perfecti egregieque cordati principis propria erunt ornamenta.

Hanc dignoscendorum hominum rationem, quam physiognomiam vocant, multi tum ex Graecis, tum ex Latinis praeclari et celebres viri excoluerunt. Nemo tamen eorum —ut audio— aliquam suarum assertionum causam, ceu philosophi solent, in medium attulit. Unus tantum, Aristoteles, dogmata quaedam non omni sane ratione spoliata prodidit, quae ab apparenti in brutorum corporibus similitudine et per signa quaedam confirmare est aggressus. Ea tamen trunca, mutila et longe magis quam oporteret obscura caligine obducta ad nos pervenere; quae cum admodum jejune a Suessano videret expossita excellentissimus Camillus Baldus, qui jam per annos xlv in patrio Bononiensi Archigymnasio philosophiam pertractans consenuit, operae pretium se facturum putavit si huic obscuritati luminis quidpiam addere niteretur, cumque ad hoc peragendum multi auditores et amici illum anxie hortarentur, hos condidit Commentarios. Qui cum forte ad manus meas devenissent, typis mandare decrevi, neminique potius quam tibi, dux serenissime, dicandos existimavi.

Quod idcirco mihi faciendum duxi, quando eorum qui nunc vivunt principum nullus est qui in divi-[fol. 2v]narum humanarumque rerum cognitione te praecurrat, vel forsitan aequet. In quarum singulis qualis ac quantus sis vel hoc unum certissimum potest esse argumentum, quod tibi, tanquam propitio doctrinarum atque politiorum litterarum numini, omnes fere hujus aetatis scriptores sua monimenta sacrent tuumque judicium, tanquam lapidem lydium, superexcellens ac paene divinum, suspiciant et revereantur.

Hac igitur de causa, sapientissime Princeps, physiognomica haec Aristotelis placita tibi debebantur teque petebant. Haec ergo augustissimo Nomini tuo offero ac dico, ut summam erga te reverentiam obsequiumque meum hac una saltem qua possum via tibi patefaciam atque declarem. Quae si a te benigna fronte accipiantur, maximum laboris mei praemium tulisse arbitrabor.

Vale, liberalium artium praesidium ac decus, dux optime; longumque vale, magnum Italiae columen atque incrementum.


Bononiae, die septima Ianuarii MDCXXI.
Celsitudine tuae cliens et servus addictissimus, Hieronymus Tamburinus
Ad eundem serenissimum

Non quia liligeris deducis regibus ortum
 Et bufone sacro regius umbo micat,

Nec quia sub vestris provincia fascibus olim
 Qua puras Matronae Sequana miscet aquas,

Nec tua quod Solimos tangat cognatio reges
 Qui gessere pia tam sacra bella manu,

Nec quia sub vestra nata est ditione Mathilda
 Forsitan, et claro sanguine stemma trahit,

Nec quia, cum Ausonium quateret Mars exterus orbem
 Parthenope et Latios cogeret aegra duces,

Franciscus socias duxit Gonzaga cohortes:
 Scit Tarus et positis clausa Novaria Aquilis;

Nec quia tot proceres longo videt ordine cingi
 Juraque ab augusta reddere justa manu

Haec Tamburinus praeclara volumina Baldi
 Et doctum sophicae dedicat artis opus,

Sed quia quam longinquo Europa extenditur orbe
 Circumfert nomen candida Fama tuum,

Quod rarus Princeps aetate illustrior ista
 Ingenio musas qui meliore colat,

Quod tua sint cunctis reclusa aeraria doctis,
 Per te quod nullam sentit Apollo famem,

Communis quod mecoenas tu diceris esse
 Nullaque non merito pondere facta cadunt.

Mantua ab Andino fuit olim clara Marone:
 Nunc doctos omnes Mantua sola fovet.

«Opus hoc physiognomicum excellentissimi Camilli Baldi typis posse mandari censeo.»


Fr. Daniel Mallonius pro Archiepiscopali Curia Bononiae.

«Commentarium in Phisiognomiam Aristotelis excellentissimi domini domini Camilli Baldi Bononiensis diligenter perlegi et, quia nihil animadverti Catholicae fidei dissonum communive Sanctorum Patrum doctrinae contrarium, aut piis fidelium moribus detrahens sive regulis indicis de impressione librorum prohibitorum, imo dignum ut a viris doctis et praecipue philosophis legatur, ipsum laudo, approbo et ut imprimatur et typis mandetur facultatem concedo.»


Fr. Jo. Vincentius Regatia de Tabia, Sacrae Theologiae magister et Vicarius Generalis Sancti Offitii Bononiae.

«Subtilissima ac doctissima scripta excellentissimi doctoris Camilli Baldi in libros Aristotelicos Phisiognomiae vidi ac diligentius examinavi, et quia illa deprehendi ab omni prorsus erroris suspicione libera, imo talia ut inde mortales omnes possint cautius vivere ad evitanda scilicet quae ex signis quibusdam apparere possent in illis procliviora ad malum, ideo potestatem feci ut typis mandarentur. Imprimantur ergo.»


Fr. Hieronymus Onuphrius, doctor Theologus collegiatus Bononiae atque ibidem Lector publicus ac Sanctissimae Inquisitionis Consultor. Pro Reverendissimo P. Inquisitore Bononiae, Magistro Paulo de Garrexio.
In Physiognomica Aristotelis Praefatio

Quod nonnulli historici facere solent, ut regionum, fluminum, marium, montiumque quorum futura est in suis historiis memoria in tabella typum lectorum oculis proponant, illud operae pretium me facturum in praesentia putavi si totius instituti laboris specimen quoddam edidero quo, ceu uno oculi ictu, quid in his cartis contineatur spectare possit lector, ut si quando dabitur otium legendi, facilius quae scribuntur intelligere valeat.

Sciendum est itaque laborem hunc in tres partes esse distinctum. Prima, quae nunc sese offert, physiognomica Aristotelis contemplatur dogmata eorumque veritatem, et veritatis inquirit causas.

Secunda succedet, quae complexiones privatasque ex his orientes dispositiones, inclinationes, moresque indagare docet, unde conditionem genusque vitae cujusque probabiliter cognoscere liceat; ad quas artes aut scientias sit habilis; cum quibus conveniat, jungatur et consentiat; quibus morborum generibus magis obnoxius sit, ut nobis, sine liberi arbitrii praejuditio, multo promptius atque rationabilius de futuris contingentibus singularibus ad nos spectantibus aliquid conjicere liceat quam astrologis: quod non negaverit lector, dummodo hanc conjectandi rationem intellecta priusquam sit contemptam non reliquerit.

Inclinationes istae interioris animae sunt illi domestici qui, nisi nobis dominati fuerint, immaculati erimus et mundabimur a delictis maximis; sunt illi hostes cum quibus est continua nobis pugna, qui si non adessent, non pugnaremus, non pugnantes legitime coronari non possemus. Beatus igitur ille qui parvulos istos allidit petrae rationis rectae, sic enim secundum rationem agens felix efficitur.

Pars tertia continebit quo tandem modo cognitum hominem expiscari et capere valeamus, captum tenere, ejusque volentis et hilaris operas, actiones, consilia ac demum quicquid artis opisve in ipso est in nostrum commodum atque usum convertere. Qua re uti nulla venatio nullaque investigatio reperitur difficilior, ita nulla utilior existit, vel dicente Domino: Venite post me: faciam vos fieri piscatores hominum 1.

Et cum vita humana sit quasi candela accensa, sicuti ex flammae et caerae aut saevi quantitate, qualitate ac lychno quamdiu sit duratura quae ardet lucerna cognosci potest, ita ex caloris et humidi naturalis substantia, quantitate et qualitate secundum certam rationem disposita nostrae vitae naturalis praesagire longitudinem licet, neque enim possibile est humorem naturalem quo calor conservatur instaurari ita, ut ultra certum terminum vita protendi possit.

[Scopus]

Scopus Aristotelis est in hoc libro considerare signa quaedam naturaliter in corpore humano apparentia, quibus humanae animae inclinationes dispositionesque probabiliter cognoscendi possunt.

[Quid physiognomia]

Erit itaque physiognomia, ut nomen sonat, naturae cognitio. Privatim autem ad hominem relatam dicamus esse cognitionem humanae naturae, hoc est propensionum animae hominis (anima enim forma est, et forma natura), per signa externa et sensibus apparentia.

[Substantia libri]

Materia igitur circa quam versatur haec cognitio sunt accidentia humani corporis naturalia, hoc est non ab externa causa, sed a virtute formatrice et a principio interno inexistentia.

[Causa scopi et utilitas]

Finis hujus negotiationis est ut per haec signa naturam et propensiones animae utcunque cognoscamus, ex quo manifestum est quomodo haec cognitio non solum ad medicinam futura sit utilis, sed etiam ad totam vitam activam et civilem, mirifice enim nobis profuturum est si eos cognoscamus cum quibus agendum est, ne pro pane saxum aut scorpionem eligamus.

[Inscriptio]

Inscribitur libellus Physiognomica. Sicuti etiam poetica collectio, scilicet praeceptorum ad poeticam pertinentium, sive ut poetica praecepta, sic et physiognomica dicemus documenta.

[Quis auctor]

Neque enim videntur haec esse digesta ita exacte ut Aristotelicum illum ordinem inclitum sapiant, unde apud nonnullos dubitatum est numquid liber sit Aristotelis genuinus, sed aliqui Loxo cuidam tribuerunt, quod sentiebat etiam Pendasius. Aristotelem quidem de his scripsisse constat ex Diogene Laertio, eumque apparet, ex his quae habentur in libro De historia animalium, ab hac cognitione non abhorruisse, ibi enim obiter multa inserta in libello hoc leguntur.

[Ad quam partem philosophiae pertineat]

Ad naturalem philosophum haec spectare vel ex ipsa patet inscriptione, siquidem cognitio quaedam est haec naturae humanae, nempe ejus principii, a quo pendent humanae operationes tanquam a prima causa efficienti. Cum vero plures sint partes hujus scientiae quae dicitur physiologia, ad eam portionem praecipue refertur quae de animalibus tractat, et quae proprias animalium contemplatur passiones; et inter animalia, ipsius hominis. Et quamvis in hoc libello explicetur potius ipsum quod sit quam propter quid, attamen cognitio non est simpliciter historica, sed a posteriori adducuntur argumenta et loco a simili dicta confirmantur.

[Quis locus ei debeatur]

Annectenda igitur erit haec tractatio post contemplationem eorum librorum qui vulgo Parva inscribuntur naturalia. Cum enim universalia generis cognita sint accidentia, deinde ad propria cujusque speciei descendere erat rationi consonum, ac praecipui animalis, qui homo est, naturam, passiones et propensiones considerare, sicuti in libris De anima pars multa circa humanam animam, quae mens est, insumpta fuit.

[Divisio libri]

Dividitur libellus hic in tres partes.

[Pars prima]

Una continet capita quattuor: primum docet physiognomiam esse rationabilem cognitionem; in secundo, antiquos etiam de ipsa locutos fuisse ait, verum imperfecte, quoniam —ut dicet— viam a contrariis et viam syllogisticam aut neglexerunt aut non cognoverunt; in tertio explicat quod sit physiognomia et quosdam ipsius locos communes per quos procedit enumerat; et quid significent leviter in quarto capite perstringit.

[Pars secunda]

In secunda parte, quae continetur quinto et sexto capite, duo facit: in quinto exponit scientiam hanc non esse necessariam, neque fidem omnimodam uni signo tribuendam, quin etiam alia aliis esse certiora, alia totius corporis, alia esse partium; in sexto capite quas animi inclinationes soleant comitari praecipuae corporis qualitates et accidentia, dinumerat, ut possimus persuaderi quod quibus inexistunt tales animi inclinationes et mores, iisdem utplurimum inexistant tales corporis qualitates, ut deinde liceat etiam convertere eam propositionem ac dicere: « quibus insunt talia corporis signa, iisdem de facili inerunt etiam tales animi qualitates », in quo potissima consistit ratio hujus cognitionis.

[Pars tertia]

Pars tertia methodice praedictam conversam quodammodo docet, nempe: «quibus inexistunt talia signa, illis etiam tales utplurimum animi adsunt passiones», cujus antecedens propositio in secunda parte declarata fuerat. Haec pars continet capita quattuor: in septimo et octavo universalis speculatio signorum ponitur, et quasi theoretica quaedam hujus artis portio, quae docet signa et praecepta eruere ad cognitionem intentam requisita; in sequentibus duobus capitibus, per omnia fere genera signorum percurrens, sive illa sint partis alicujus, sive sint totius humani corporis accidentia, quid illa pertendant exponit.

[Doctrinae ratio]

Genus vero docendi est totum a posteriori, a signis et a similitudine. Cumque duobus debilibus principiis innitatur, nihil necessarii colligere poterit haec cognitio. Horum alterum est conversio propositionis universalis affirmativae in terminis, neque enim sequitur si omnes timidi habuerint pilos molles, ergo omnes qui pilos molles habent sunt timidi. Alterum est non minus debile principium, non enim sequitur «hic habet faciem similem bovi, bos est tardus, ergo hic est tardus», paralogismus enim fit, et sunt quattuor termini ex quibus nihil colligitur. Et si dixeris: «omnis homo habens faciem similem bovi est tardus», cum negabitur, non habebis ex hujus artis principiis qua ratione negatam comprobes propositionem, nisi forte sumpseris naturam semper eodem modo operari, nisi quid impediat: utrum autem aliquid impediebit, necne non facile perspicies.

[Arbitrii libertas]

Ex quo manifestum est nullum libero arbitrio injici ex his vinculum, neque esse necessarium quod, si hic pilos habuerit molles, omnino sit futurus timidus.

[Doctrinae hujus principia]

Quare totus hic libellus mihi videtur tribus quodammodo contineri propositionibus, quarum una est: «anima et corpus ita conjuncta sunt et connexa ut unum faciant per se, quare passiones animae corporeis passionibus junctae sunt, et singulae singulis respondent, et harum utraeque sunt affectiones compositi». Altera propositio est: «Quorum tales sunt animae passiones, illis talia in corpore insunt accidentia». Tertia: «quibus talia insunt corporis accidentia, illis tales inesse etiam animi passiones et inclinationes solent».

[An physiognomia sit cognitio realis. Dubitatio]

At apud quosdam hoc physiognomiae nomen pessime audit, putantque de genere earum esse maleficarum et vetitarum a legibus artium quae de futuris contingentibus singularibus aliquid certi asserere audent, ut inter sortilegas recenseant, non minus vanam et falsam putantes ac sit chyromantia, geomantia, metoposcopia, aut si quae alia est hujusmodi, cum dicant esse impossibile humani animi sensus intimos, soli Deo cognitos, hominem scrutari et scire.

[Solutio]

Cui dubitationi facile est respondere, nam physiognomia haec ab illis vetitis cognitionibus discrepat longeque differt, et rationibus in contrarium adductis satisfiet. Si ponemus duo esse singularium contingentium futurorum genera, alterum quod dicitur in pluribus et habet aliquam causam, alterum quod est ad utrumlibet neque causam ullam habet nisi per accidens, circa prius versatur physiognomia, secundum contingentium genus non tangit.

Amplius, eorum quae sunt in anima vel ab ipsa fiunt, quaedam habent signum in corpore, et de his agit physiognomia; quae vero nullum habent signum, ut cogitationes et acquisiti habitus, a physiognomia non cognoscuntur. Amplius neque quidquam certi asserit de his circa quae versatur, neque se ad tempus certum aut locum adstringit haec cognitio, sed utplurimum sic fieri solere ait in his quae talia habent signa, nihil tamen vetare quin oppositum etiam sequatur.

Ad rationes itaque dicamus duplex ex physiognomia: altera quae per signa naturalia procedit et de omnium inclinationibus et passionibus corpori et animae communibus tractat, et haec non est prohibita a legibus; altera est quam proprio nomine metoposcopiam vocant, quae lineas frontis et characteres faciei contemplatur, sicuti chyromantia lineas manus; utraeque duobus nominibus eodem modo damnandae: alterum est quod suorum effatorum nullam causam necessariam aut probabilem afferunt aut afferre possunt; alterum est quod de his contingentibus singularibus quae a voluntate Dei aut hominum pendent certi aliquid praedicere sibi arrogant, quod scilicet hic erit cardinalis, quod hic de tali mense in carcerem conjicietur, quod pugione aut saxo vulnerabitur, de quibus alias dictum est quod haec, quoniam nusquam sunt priusquam eveniant, scitu sunt impossibilia; et, si aliquando divinati fuerint verumque dixerint homines isti, cum semel una veritas praedictioni responderit, mille mendacia expectanda sunt.

[Quae physiognomiae actio]

Physiognomicus neque ea spectat quae a Deo aut ab hominum pendent voluntate, neque hominum actiones inquirit, sed tantum ex signis in corpore apparentibus qualiter dispositae esse possint animae facultates conjectat.

[Objectio]

Sed addes: «etiam metoposcopia et chyromantia considerat signa corporis, et ex illis quid futurum sit ratiocinatur». Respondeo physiognomica signa a principiis internis individuum statuentibus plerunque oriri et demonstrari posse a priori, at signa chyromantica sunt per accidens neque a principiis individui nascuntur, neque ratione ulla persuaderi possunt, cujus indicium est quod mutabilia sunt neque semper manent. Quapropter etiam in physiognomia quae non semper manent signa rejiciuntur, neque ulla ipsis fides adhibetur. Quae vero sunt in manu et in fronte signa mutari ipsorum chyromantium et metoposcoporum positio est: quod autem non oriantur ex manuum constrictione et cutis corrugatione quae sunt in manibus lineae, et quae sunt in fronte a motu ejusdem proficiscantur, quae sola cutis mobilis est in corpore nostro, nemo est qui valeat dubitare.

Camillo Baldi