Originalseite … p. 1
Originaltext:
↦ Quod et animae sequantur corpora.
↦ Et ipsae secundum se ipsas non sint impassibiles a motibus corporis, id manifestum fit valde in ebrietatibus et aegritudinibus, multum namque animae mutatae videntur a passionibus corporis.
↦ Et e contrario, quod corpus compatitur passionibus animae manifestum circa amores et timores, et dolores et voluptates.
↦ Amplius autem et in iis quae natura fiunt magis utique aliquis conspiciet quod corpus et anima ita se habent connaturalia ut fiant causae plurimarum passionum adinvicem; nunquam enim animal factum vel generatum est tale quod formam haberet alterius animalis, animam vero alterius, sed semper ejusdem corpus et animam; quare necessarium est consequi tale corpori talem formam.
↦ Amplius autem, et scientes circa unumquodque animalium ex forma possunt considerare, equites equos, et venatores canes.
↦ Si autem haec vera fuerint, semper autem haec vera sunt, erit sane ars quaepiam physiognomonicae.
Originalseite … p. 9
Originaltext:
↦ Priores itaque physiognomones juxta tres modos aggressi sunt hanc disciplinam, quisque juxta unum.
↦ Alii quidem ex generibus animalium physiognomizant, ponentes secundum unumquodque genus figuram quandam animalis et speciei animam.
↦ Alii autem in talibus corpori similem habenti corpus et animam similem putabant.
↦ Alii autem quidam hoc quidem faciebant, non ex omnibus autem animalibus experiebantur, sed distinguebant ex ipso genere hominum, secundum gentes, quaecunque differunt secundum usus et mores, ut Aegyptii, et Thraces, et Scythae; similiter electionem signorum faciebant.
↦ Quidam autem ex moribus apparentibus quales mores dispositionem sequantur; sequitur autem unicuique mos, iracundo, timido, coeunti, et in unaquaque aliarum passionum.
↦ Est autem secundum omnes modos hos physiognomonizare, et adhuc secundum alios, et electionem signorum dissimiliter fieri.
↦ Hi quidem igitur juxta mores solum physiognomonizant. Primum quidem quod quidam, non iidem cum sint, mores qui sunt in facie eosdem habent, ut fortis et inverecundus eosdem habent, animabus vel intellectibus multum separantur.
↦ Secundo autem quod secundum quaedam tempora mores non eosdem, sed aliorum habent, tristibus enim existentibus quandoque contingit diem delectabiliter ducere, et morem accipere qui est hilaris, et e contrario hilarem contristari, ut mos qui erat in facie permutetur.
↦ Adhuc cum his, de paucis utique semper apparentibus conjecturam quis accipiat.
↦ Qui autem ex feris physiognomizant non recte electionem signorum faciunt, non enim est utique dicere percurrentem formam uniuscujusque animalium quod quicunque uni similis huic corpore erit, et anima similis erit. Primum enim, ut simpliciter dicam, nullus utique videbit hominem ita similem bestiae, sed assimilantem in aliquo.
↦ Adhuc autem cum his, animalia pauca quaedam propria habent signa, multa vero communia, quare si quis similis fuerit non secundum proprium, sed secundum commune aliquid, quo pacto magis iste leoni quam cervo similior dicetur, decens enim propria signa proprium quid significare, communia autem commune?
↦ Communia ergo signa nihil utique manifestabunt physiognomizanti.
↦ Si autem aliquis propria uniuscujusque ferarum elegerit, non utique habebit assignare cujus sunt haec signa, merito enim proprii proprium.
↦ Nihil autem proprium animalium physiognomonizatorum in anima habebit utique aliquis accipere, neque enim forte solum leo, sed alia multa, neque timidum lepus, sed et alia infinita. Si ergo neque communia eligenti manifestum aliquid fit, neque secundum propria, non utique erit unumquodque animalium aspicere.
↦ Sed ex hominibus electionem facere oportet patientibus eandem passionem, ut si fortis inspiciat aliquis signa, fortia animalium in unum accipientem oportet perscrutari quae passiones his quidem omnibus insint, aliorum autem animalium nulli accidant.
↦ Si enim ita quis elegerit quod eadem sunt signa fortitudinis praedictis animalibus, non solum fortitudinis communem inesse passionem eorum quae sunt in intellectu, sed et alia quaedam, sic utique dubitabit utrum fortitudinis aut alterius signa sint.
↦ Sed oportet ex pluribus eligi animalibus, et non habentibus ullam passionem communem manifestam cujus utique signa respicias.
↦ Quaecumque itaque signorum stabilia sunt aliquid stabile significant, quae autem adveniunt atque discedunt et deficiunt quomodo utique signum verum erit non manentis in intellectu? Si quidem enim stabile adveniens et deficiens signum quis suscipiet, contigeret utique ipsum quidem verum esse, non tamen conveniens erit, non perpetuo consequens rem.
↦ Quaecunque autem passiones factae in anima non in aliquo permutant signa quae sunt in corpore quibus utitur physiognomonus non erunt hujusmodi cognitiones arti, ut quae sunt circa opiniones et scientias medicum aut citharoedum non contingit cognoscere, nam addiscens aliquam disciplinam nullum permutavit signorum quibus utitur physiognomonus.
Originalseite … p. 20
Originaltext:
↦ Oportet ergo determinare circa qualia quaedam est physiognomonia, quoniam non circa omnia, et ex quibus singula signa accipiantur; deinde consequenter de manifestissimis circa unumquodque declarare.
↦ Physiognomonia ergo est, sicut et nomen ipsius dicit, circa naturales passiones eorum quae sunt in intellectu et eorum quae superacquiruntur, quaecunque advenientia transmutant signa eorum quae physiognomizantur.
↦ Qualia autem haec sint posterius declarabitur.
↦ Nunc autem dicam ex quibus generibus signa accipiuntur, et sunt omnia, ex motibus enim physiognomonizant, et ex figuris, et ex coloribus, et ex moribus in facie apparentibus, et ex lenitate, et ex voce, et ex carne, et ex partibus, et ex figura totius corporis; in universum igitur hujusmodi sunt quae dicunt physiognomones de omnibus generibus signa.
↦ Si igitur immanifesta aut non recte designans esset talis explicatio, sufficiant quae dicta sunt.
↦ Nunc autem fortasse melius est singillatim de omnibus quaecunque manifesta sunt ab his quae physiognomonizamus exactius explanare, dicentem cujusmodi signa referantur ad singula quaecunque in praedictis declarata non fuere.
Originalseite … p. 23
Originaltext:
↦ Colores ergo significant: acuti quidem calidum et sanguineum, albi cum rubore bonam indolem, quando in levi corpore accidit hic color.
↦ Pili vero molles quidem timidum, duri autem fortem; hoc autem signum sumptum est ex omnibus animalibus, timidissimus enim est cervus, lepus, ovis, et pilum mollissimum habent, fortissimus autem leo, aper, et pilum durissimum habent; est autem et in avibus hoc idem videre, universaliter enim quaecunque quidem habent duram pennam, fortes, quaecunque autem mollem, timidae; et particulariter est hoc quidem videre in coturnicibus et in gallis.
↦ Similiter autem et in generibus hominum hoc idem accidit, quicunque enim apud septemtrionem habitant fortes sunt, et durorum pilorum, qui autem apud meridiem timidi, et mollem pilum habent.
↦ Pilositas autem quae est circa ventrem loquacitatem significat; hoc autem refertur ad genus avium, proprium enim avis est eorum quae sunt circa corpus pilositas quae circa ventrem est, eorum autem quae sunt circa intellectum loquacitas.
↦ Caro autem dura quidem et boni habitus natura insensibilem significat.
↦ Lenis autem et ingeniosum et instabilem.
↦ Nisi in forti corpore et habenti extremitates potentes hoc acciderit.
↦ Motus autem tardi quidem mollem intellectum, acuti vero calidum.
↦ In voce autem, gravis quidem et intensa fortem, acuta autem et remissa timidum.
↦ Figura autem et passiones quae apparent in facie secundum similitudines accipiuntur passionis, quando enim patitur aliquid, fit ut si hoc habet: quando aliquis irascitur, irascibile signum ejusdem generis.
↦ Mas autem femina major est, et fortior, et extrema corporis fortiora et crassiora, et habitus melioris, et potior secundum omnes virtutes.
Originalseite … p. 41
Originaltext:
↦ Signorum autem quae sunt in partibus fortiora sunt et quae accipiuntur in moribus, et secundum motus et figuras.
↦ Omnino autem uni quidem signorum credere stultum est; quando autem plura conveniunt quae sunt in uno, magis utique conveniet ut quis accipiat vera esse signa.
↦ Est autem alius etiam modus secundum quem aliquis physiognomonizet, nullus tamen aggressus est: ut si necesse sit iracundum, et tristem, et parvum secundum morem invidum esse, etsi non sint invidi signa, ex illis tamen prioribus contingat utique physiognomoni et invidum invenire, maxime quidem quando talis proprius modus fuerit ejus qui philosophatus fuerit, posse enim quibusdam existentibus necessarium esse proprium putamus philosophiae.
↦ Quod est quando contraria sunt huic juxta passiones, physiognomizare etiam mala.
↦ De voce secundum passionem intendens quispiam, acutam putarit duplicem ob causam iracundi vocem ponendam esse: indignatus enim et iratus intendere consuevit vocem et acute loqui, segniter autem dispositus remittit vocem et graviter loquitur; rursus autem animalium fortia quidem gravis vocis sunt, timida autem acutae vocis: leo quidem, et taurus, et canis latrabilis, et gallorum qui sunt animosi graviter vociferantur, cervus autem et lepus acutae vocis sunt.
↦ Sed forte et in his melius est non eo quod ipsorum vox est acuta et gravis fortem aut timidum ponere, sed arbitrandum est fortem quidem fortis, remissam autem et imbecillem timidi.
↦ Est autem potissimum, quando signa non sunt in confesso, sed subcontrariantia, nihil ponere, nisi sint discrepantium inter se quaedam quibusdam credibiliora.
↦ Et maxime quidem in speciem, sed non in tota genera referre decet, similiora enim sunt quaesito; non enim totum genus hominum physiognomizamus, sed quaedam eorum quae sunt in genere.
Originalseite … p. 48
Originaltext:
↦ Fortis corporis signa: pili duri; figura corporis erecta; ossa, et costae, et extrema corporis fortia et magna; et venter amplus et contractus ad se; armi lati et distantes, nec valde colligati, nec omnino dissoluti; collum forte, non vehementer carnosum; pectus carnosum et latum; coxa contracta; surae deorsum contractae; oculus charopus, nec valde expansus, nec omnino clausus; squalidior color in corpore; acuta frons, recta, non magna; natis neque lenis, neque omnino rugosa.
Originalseite … p. 66
Originaltext:
↦ Timidi signa: pili molles; corpore inclinatus, non erectus; surae sursum contractae; circa faciem subpallidus; oculi imbecilles et nimium conniventes; et extrema corporis imbecilla; et crura parva; manus longae et graciles; lumbi autem parvi et imbecilles; figura contensa in motibus; non temerarius, sed supinus et stupefactibilis; mos qui est in facie facile mobilis, maestus.
Originalseite … p. 74
Originaltext:
↦ Ingeniosi signa: caro humidior et mollior, non boni habitus neque valde pinguis; quae circa humeros et collum macriora, et quae circa faciem et colligata quae sunt circa humeros et inferiora laxata; bene soluta quae sunt circa costas, et secundum dorsum non carnosus; corpus album mixto rubore, et purum; cutis tenuis; pili non valde duri nec valde nigri; oculus charopus, humidus.
Originalseite … p. 100
Originaltext:
↦ Insensati signa: quae sunt circa collum et crura, carnosa, complexa et colligata; cotylae rotundae; humeri sursum contracti; frons magna, circularis, carnosa; oculus pallidus, obtusus; crura circa talum crassa, carnosa, rotunda; mandibulae magnae, carnosae; lumbi carnosi; crura longa; collum crassum; facies carnosa, sublonga satis; motus autem et figuram et morem qui apparet in facie secundum similitudines accipit.
Originalseite … p. 113
Originaltext:
↦ Inverecundi signa: oculus apertus et splendidus; palpebrae sanguineae et crassae, et parum curvus; humeri sursum elevati; figura non rectus, sed parum pronus; in motibus praeceps; rubeus corpore; color sanguineus; facies rotunda; pectus sursum contractum.
Originalseite … p. 127
Originaltext:
↦ Modesti signa. In motibus tardus et loquens tarde; vox tarda, et plena spiritu et mitis; oculus hilaris, non splendidus, niger, neque valde apertus neque omnino clausus, connivens tarde: oculorum enim qui celeriter connivent, hi quidem timidum, illi vero callidum significant.
Originalseite … p. 133
Originaltext:
↦ Jucundi signa. Frons ingens, et carnosa, et lenis; quae sunt circa oculos humiliora apparent, et facies somnolentior, neque intense aspiciens neque remisse; et in motibus tardus erit et remissus; figura et more qui est in facie non praeceps, sed videtur bonus.
Originalseite … p. 144
Originaltext:
↦ Tristis signa. Rugosa facies et macri oculi, confracti; simul autem et confractiones oculorum duo significant: hoc quidem mollem et foemininum, illud vero demissum, triste; et in figura humilis, et motibus remissus.
Originalseite … p. 147
Originaltext:
↦ Cinaedi signa: oculus confractus, genu flexibilis, inclinatio capitis ad dextram, motus manuum supini et dissoluti, et ambulationes duplices, haec quidem circunclinantis, alia vero tenentis lumbos, et oculorum circunspectiones, qualis utique fuit Dionysius sophista.
Originalseite … p. 153
Originaltext:
↦ Acerbi signa. Facie remissus, nigri coloris, macer, quae sunt circa faciem quasi abrasa; facies rugosa, non carnosus, recti crinis et nigri
Originalseite … p. 161
Originaltext:
↦ Iracundi signa. Rectus corpore, figura bene constitutus, animosus, subrufus; humeri distantes, et magni, et lati; extrema magna et fortia; lenis et circa pectus et circa bubones; barbatus probe, capillorum ambitus floridus, deorsum tendens.
Originalseite … p. 172
Originaltext:
↦ Mansueti signa. Gravis specie, carnosus, caro humida et multa, bonae magnitudinis et commensuratus; figura curvus, cursus capillorum sursum vulsus
Originalseite … p. 176
Originaltext:
↦ Simulator. Pinguia quae circa faciem, et quae circa oculos rugosa, somnolenta facies de more videtur.
Originalseite … p. 181
Originaltext:
↦ Pusillanimus. Parvorum membrorum, et parvorum articulorum, macer, et parvorum oculorum, et parvae faciei, qualis utique fuit Leucadius Corinthius.
Originalseite … p. 183
Originaltext:
↦ Talorum amatores. Justo breviorem cubitum habentes, gaudentes parta victoria.
Originalseite … p. 184
Originaltext:
↦ Amatores munerum. Quibuscunque est superius labium elevatum, et forma proni, et rubicundi.
Originalseite … p. 187
Originaltext:
↦ Amatores munerum. Quibuscunque est superius labium elevatum, et forma proni, et rubicundi.
Originalseite … p. 189
Originaltext:
↦ Misericordes. Quicunque pulchri et albi coloris, et habent oculos pingues, et nares deorsum distantes, et semper plorant; idem etiam amatores sunt mulierum et genitores feminarum, et circa mores in amorem propensi, et semper memores, et ingeniosi et calidi; horum autem signa dicta sunt. Misericors est sapiens, et timidus, et modestus; immisericors insipiens et inverecundus.
Originalseite … p. 195
Originaltext:
↦ Voraces sunt hi quibus id quod est ab umbilico ad pectus majus est quam quod inde est usque ad collum.
Originalseite … p. 197
Originaltext:
↦ Luxuriosus qui est albi coloris, et hirsutus, rectis capillis, et crassis, et nigris; et tempora hirsuta, oculus pingis et lascivus.
Originalseite … p. 201
Originaltext:
↦ Amatores somni. Qui habent superiora majora, curvipedes, calidi, habentes carnem boni habitus, elegantes forma, et hirsuti circa ventrem.
Originalseite … p. 206
Originaltext:
↦ Memores qui habent superiora majora, pulchra et carnosa magis
Originalseite … p. 209
Originaltext: none
Originalseite … p. 214
Originaltext: none
Originalseite … p. 228
Originaltext:
↦ Videtur autem mihi anima et corpus compati adinvicem: et animae habitus alteratus simul alterat corporis formam, et iterum forma corporis alterata simul alterat animae habitum. Quoniam enim animae inest tristari et laetari, manifestum est quod tristes obscurae faciei sunt, et gaudentes hilaris
↦ Siquidem igitur, anima dissoluta, formam quae est in corpore adhuc existere contingeret: sane et ita anima et corpus compatibilia forent, quamvis conferentes adinvicem non essent. Nunc autem manifestum quod utrunque sese consequitur.
↦ Maxime tamen id ex hoc manifestum fiat: mania enim videtur esse circa animam, et medici medicamentis purgantes corpus et victibus nonnullis utentes in ipsis permutant animam a mania: curationibus autem corporis simul et corporis forma solvitur, et anima a mania permutatur.
↦ Quoniam igitur utraque solvuntur, palam quod sibi invicem conferunt.
↦ Manifestum insuper est quod virtutibus animae similes corporis formae fiunt; quare sunt omnia similia in animalibus ejusdem cujuspiam declarativa. Haec vero minime.
↦ Et quibus animalia operantur, hae quidem propriae passiones uniuscujusque sexus animalium sunt, illae vero communes.
↦ Communes quidem sunt injuria, et quae est circa venerea excessus: jumentorum et non jumentorum communis est injuria, porcorum et asinorum habitus qui est circa venerea.
↦ Proprium autem est in canibus quidem contumeliosum, in asinis autem indolens.
↦ Quomodo igitur commune quidem et proprium convenit distingui dictum est.
↦ Opus autem est multa consuetudine si quis debet esse sufficiens ad dicendum singula de his.
↦ Quoniam enim ea quae videntur in corporibus dicuntur referri ad similitudines quae fiunt ab animalibus et ab actibus, et proprietates quaedam aliae a caliditatibus et frigiditatibus fiunt.
↦ Haec autem accidentia quae in his apparent, alia quidem parum inter se differunt, ut vix distingui possint, et eodem nomine utuntur, ut pallores qui fiunt a terrore et a morbo vel labore; alia vero et nomine inter se differunt et multum habent inter se discriminis, ut curvitas et caecitas. Quae parvam habent differentiam inter se, illa difficile cognoscuntur, ut in pallore, an sit ex timore an vero ex morbo; sed necesse est ex usu et consuetudine, quam habes cum eo quem judicaturus est, cognoscere numquid terror aut morbus illum produxerit colorem; quae vero passiones et proprietates inter se multum differunt facile se junguntur et facilius earum causae percipiuntur.
Originalseite … p. 245
Originaltext: none
Originalseite … p. 248
Originaltext:
↦ Est igitur et optimus modus et citissimus qui est ab apparente convenientia, et contingit ita eo modo utentem multa dignoscere. Et non solum universaliter utile est, sed ad electionem signorum singularium; electorum enim quodque decere oportet tale ut quod eligitur vult.
↦ Amplius autem secundum electionem signorum et syllogismo, quo uti opus est ubicunque contingat, adjungentes convenientibus convenientia; ut si inverecundus erit et parusloquus, et fur utique erit et illiberalis, et fur quidem consequens inverencundiam, et parusloquium illiberalis. In talibus igitur quibusque oportet hoc modo congruentem fieri methodum.
Originalseite … p. 251
Originaltext: none
Originalseite … p. 254
Originaltext: none
Originalseite … p. 256
Originaltext:
↦ Nunc autem primum tentabo genera animalium distinguere, et quae ipsorum convenit permutari, ut sint fortia et timida, et justa et injusta.
↦ Distinguendum autem animalium genus.
↦ Adjungentem id quod congruit unicuique formae.
↦ Sunt enim similes.
↦ Et quas conamur nutrire ferarum.
↦ Manifestum autem id ex nobis alicui est, quoniam cum ab ira vincimur, difficillime persuasibiles, et maxime respicimus ne quicquam usquam eveniat; ferimur autem ad violentiam inferendam et patrandum ad quodcunque ira impulerit.
↦ Videntur autem mihi magis malefica fieri feminea masculis, et proterviora petulantiorave, et illiberaliora, et impotentiora.
Originalseite … p. 261
Originaltext: none
Originalseite … p. 266
Originaltext:
↦ Feminae igitur, et quae apud nos nutriuntur, valde manifesta sunt; quae vero sunt apud silvam omnes confitentur, et pastores, et venatores, quod talia sunt qualia sint dicta.
↦ At vero et hoc manifestum est, quod singula in unoquoque genere femina mare minoris capitis, et angustioris faciei, et gracilioris colli sit, et pectora imbecilliora habent, et minorum costarum sunt.
↦ Coxendices autem et coxas magis carnosas maribus.
↦ Et femora etiam carnosiora.
↦ Genua autem flexibilia, et crura gracilia habent.
↦ Pedes vero pulchriores, et formam totius corporis molliorem quam fortiorem. Minus nervosa autem sunt, et molliora, praedita humidioribus carnibus.
Originalseite … p. 270
Originaltext:
↦ Masculina autem his omnibus contraria habentia, eo quod natura sunt fortiore et justiore genere; femina autem est timidior et injustior natura.
↦ His ita se habentibus, videtur leo omnium perfectissime assumpsisse maris formam.
↦ Leo enim habet os ingens.
↦ Faciem autem quadratiorem.
↦ Non valde osseam.
↦ Mandibulam non proeminentem, sed aequaliter pendentem deorsum.
↦ Nasum autem magis crassum quam subtilem.
↦ Oculos charopos, concavos, non valde rotundos neque valde prominentes.
↦ Magnitudinem vero moderatam.
↦ Supercilium ingens, frontem quadratam in medio cavam magis.
↦ Frontem quadratam et ex medio concavam.
↦ Ad supercilia autem, et nasum sub fronte velut nubes superstat.
↦ Supra frontem, juxta nasum habet pilos inclinatos veluti asylum.
↦ Caput moderatum veluti asylum.
↦ Collum bonae longitudinis, crassum, commensuratum.
↦ Crinibus flavis, non planis neque valde crispis.
↦ Quae sunt circa humerorum claves spaciosa magis quam conjuncta, humeros fortes, et pectus juvenile, et metaphrenum latum.
↦ Robustis costis robustoque dorsu abunde praeditum.
↦ Coxendices non carnosas, nec coxas.
↦ Incessum juvenilem.
↦ Crura et pedes robusta et nervosa.
↦ Juvenilem incessum et totum corpus articulatum et nervosum.
↦ Neque valde durum, neque valde humidum.
↦ Ambulans tarde, et magnifice incedens, et sese in humeris cum incedit quatiens.
Originalseite … p. 286
Originaltext:
↦ Quae autem circa animam susceptivum.
↦ Liberale.
↦ Et magnanimum, et victoria amans.
↦ Justum.
↦ Et amans eorum cum quibus versatur.
Originalseite … p. 292
Originaltext:
↦ Pardalis autem inter ea quae fortia videntur femineae formae magis est, nisi secundum crura: his autem operatur, et aliquod opus fortitudinis facit.
↦ Habet enim faciem parvam, os magnum.
↦ Oculos parvos, concavos, albos.
↦ Ipsosque circumvagantes magis.
↦ Frontem longiorem, versus aures rotundam magis quam planam.
↦ Collum longum, et gracile valde.
↦ Pectus costarum expers.
↦ Et longum dorsum.
↦ Femora carnosa, et coxas.
↦ Quae sunt circa ilia et ventrem levia magis.
↦ Color autem varius.
↦ Et totum inarticulatum et incommensuratum est.
↦ Forma corporis talis est.
↦ Animalia igitur quae videntur fortia convenientiora transumpta masculinae formae et femininae dicta sunt. Alia autem quaecunque sunt facile est utique pertransire.
↦ Quaecunque autem ad physiognomonizandum inspicere conveniet ab animalibus in electione signorum dicetur.
Originalseite … p. 301
Originaltext: none
Originalseite … p. 305
Originaltext: none
Originaltext:
↦ Quibuscunque pedes bene formati, et magni, et articulati, et nervosi fortes sunt secundum ea quae sunt in anima. Reducuntur ad masculinum genus.
Originalseite … p. 312
Originaltext:
↦ Quicunque pedes bene formatos, magnos, articulatos, et nervosos habent, illi sunt fortes secundum eas passiones quae in anima.
Originalseite … p. 315
Originaltext:
↦ Quicunque autem pedes parvos, strictos, inarticulatos habent, et visu pulchriores quam robustiores, molles sunt secundum ea quae sunt in anima. Referuntur ad femininum genus.
Originalseite … p. 320
Originaltext:
↦ Quibus pedum digiti curvi, inverecundi, et quibus ungues curvi. Referuntur ad aves curvorum unguium.
Originalseite … p. 324
Originaltext:
↦ Quibus pedum digiti conjuncti sunt, timidi. Referuntur ad coturnices et ad aves strictorum pedum in lacubus morantes.
Originalseite … p. 328
Originaltext:
↦ Quibuscunque ea quae circa talos sunt nervosa et articulata fortes sunt secundum animam. Referuntur ad masculinum genus.
Originalseite … p. 330
Originaltext:
↦ Cuicunque autem sunt tali carnosi et inarticulati, molles sunt secundum animam. Referuntur ad femininum genus.
Originalseite … p. 330
Originaltext:
↦ Quicunque crura habent articulata, et nervosa, et robusta fortes sunt secundum animam. Referuntur ad genus masculinum.
Originalseite … p. 331
Originaltext:
↦ Quicunque crura gracilia, nervosa habent luxuriosi sunt. Referuntur ad aves.
Originalseite … p. 334
Originaltext:
↦ Quicunque crura valde superflua habent et parum disrupta, hi sunt odibiles et inverecundi. Referuntur ad apparentem decentiam.
Originalseite … p. 336
Originaltext:
↦ Qui genu flexibiles cinaedi. Referuntur ad apparentem decentiam.
Originalseite … p. 339
Originaltext:
↦ Quicunque coxas osseas et nervosas habent, illi sunt fortes. Referuntur ad masculinum genus.
Originalseite … p. 340
Originaltext:
↦ Quicunque coxas osseas et carnosas habent sunt molles. Referuntur ad feminam.
Originalseite … p. 342
Originaltext:
↦ Quicunque nates acutas, osseas habent sunt fortes.
Originalseite … p. 343
Originaltext:
↦ Qui vero nates carnosas et pingues habent sunt molles.
Originalseite … p. 344
Originaltext:
↦ Quicunque autem habent modicam carnem, veluti delicatam, mali moris sunt. Referuntur ad simias.
Originalseite … p. 348
Originaltext:
↦ Qui lumbosi amatores ferarum sunt. Referuntur ad canes et leones, videbit utique aliquis et canes ferarum amatores lumbosos esse.
Originalseite … p. 350
Originaltext:
↦ Quibus ea quae sunt circa ventrem pinguia bene fortes existunt. Referuntur ad masculinum genus.
Originalseite … p. 351
Originaltext:
↦ Quicunque autem non pingues, molles. Referuntur ad indecentiam.
Originalseite … p. 353
Originaltext:
↦ Quibuscunque dorsum ingens et robustum fortes sunt secundum animam. Referuntur ad masculinum genus.
Originalseite … p. 354
Originaltext:
↦ Quicunque autem dorsum strictum et imbecillum habent molles. Referuntur ad femininum genus.
Originalseite … p. 356
Originaltext:
↦ Qui autem robustis costis fortes sunt secundum animam. Referuntur ad masculinum genus.
Originalseite … p. 357
Originaltext:
↦ Quicunque autem non bene costati molles sunt secundum animam. Referuntur ad femininum genus.
Originalseite … p. 358
Originaltext:
↦ Quicunque autem sine costis sunt, et circumtumidi et quasi inflati, loquaces et stulta dicentes sunt. Referuntur ad boves et ad ranas.
Originalseite … p. 361
Originaltext:
↦ Quicunque autem majus habent quod ab umbelico est usque ad extremum pectoris eo quod est ab extremitate pectoris usque ad collum sunt voraces et insensibiles. Voraces quidem quoniam ventrem magnum habent, quo appetunt cibum. Insensibiles autem quia angustum locum habent sensus atque inarctum redactum ab eo qui recipit cibum, ita ut sensus gravati sint propter repletiones ciborum aut indigentias.
Originalseite … p. 369
Originaltext:
↦ Quicunque autem pectus magnum habent et dearticulatum fortes sunt secundum animam. Referuntur ad masculinum.
Originalseite … p. 371
Originaltext:
↦ Quicunque autem metaphrenum habent magnum, et bene carnosum, et articulatum fortes sunt secundum animam. Referuntur ad masculinum genus.
Originalseite … p. 372
Originaltext:
↦ Quicunque autem habent metaphrenum imbecille, et non carnosum, et inarticulatum molles sunt secundum animam. Referuntur ad femininum genus.
Originalseite … p. 373
Originaltext:
↦ Quibuscunque autem metaphrenum curvum est valde, humerique ad pectus contracti mali moris sunt. Referuntur ad apparentem convenientiam, apparent enim partes anteriores convenienter dispositae.
Originalseite … p. 376
Originaltext:
↦ Quicunque autem metaphrenum eminens habent gloriosi et insipientes sunt. Referuntur ad equos. Quoniam autem neque curvum vehementer oportet esse, neque concavum metaphrenum; medium sive mediocre est illud quod requirendum est in eo qui boni moris est et bene natus dicitur.
Originalseite … p. 379
Originaltext:
↦ Quibuscunque cervix est articulis prominentibus, et humeri, illi sunt sani et fortes secundum animam. Referuntur ad masculinum genus.
Originalseite … p. 381
Originaltext:
↦ Quibus autem cervix et humeri imbecilles et inarticulati molles sunt secundum animam. Referuntur ad femininum genus. Haec dico quae dixi de pedibus et coxis.
Originalseite … p. 382
Originaltext:
↦ Quibuscunque humeri bene soluti sunt, illi secundum animam liberales existunt. Referuntur ad apparentiam.
Originalseite … p. 384
Originaltext:
↦ Quibuscunque autem difficulter solubiles, convulsi, illiberales sunt. Referuntur ad apparentem convenientiam.
Originalseite … p. 386
Originaltext:
↦ Quibuscunque autem ea quae circa clavem colli bene solubilia sunt, ii sensibiles existunt, nam bene solubilibus existentibus iis quae circa clavem, facile motum sensuum recipiunt.
Originalseite … p. 389
Originaltext:
↦ Quibus vero quae circa claves conclusa sunt, illi insensibiles, difficulter enim solubilibus existentibus iis quae circa clavem impotentes sunt recipere motum sensuum.
Originalseite … p. 390
Originaltext:
↦ Quicunque collum crassum habent fortes sunt secundum animam. Referuntur ad masculinum genus.
Originalseite … p. 392
Originaltext:
↦ Qui autem gracile habent collum imbecilles sunt. Referuntur ad feminas.
Originalseite … p. 395
Originaltext:
↦ Quibus collum crassum iracundi. Referuntur ad iracundos tauros.
Originalseite … p. 396
Originaltext:
↦ Quibus autem est ingens, non valde crassum, magnanimi. Referuntur ad leones.
Originalseite … p. 398
Originaltext:
↦ Quibus est longum et gracile collum, illi timidi sunt. Referuntur ad cervos.
Originalseite … p. 399
Originaltext:
↦ Quibus autem breve valde dolosi et insidiatores. Referuntur ad lupos.
Originalseite … p. 401
Originaltext:
↦ Quibus sunt labia gracilia et in extremitatibus laxata, ita ut superius labrum protendatur supra inferius in conjunctione labiorum, illi sunt magnanimi. Referuntur enim ad leones; videbit etiam aliquis hoc in magnis et robustis canibus.
Originalseite … p. 403
Originaltext:
↦ Quibus labra gracilia, dura, et circa dentes caninos supereminentia, illi sunt ignobiles. Referuntur ad sues.
Originalseite … p. 405
Originaltext:
↦ Qui autem crassa labia habent, et superius inferiori propendens, fatui sunt. Referuntur ad asinos.
Originalseite … p. 406
Originaltext:
↦ Quicunque autem superius labium et gingivas prominentes habent amatores sunt contumeliarum. Referuntur ad canes.
Originalseite … p. 408
Originaltext:
↦ Qui autem nasum extremum crassum habent segnes. Referuntur ad boves.
Originalseite … p. 411
Originaltext:
↦ Qui autem nasum extremum a summo crassum habent insensibiles sunt. Referuntur ad sues.
Originalseite … p. 413
Originaltext:
↦ Qui nasum extremum acutum habent saeve irascibiles sunt. Referuntur ad canes.
Originalseite … p. 415
Originaltext:
↦ Qui autem habent nasum rotundum et obtusum magnanimi. Referuntur ad leones.
Originalseite … p. 416
Originaltext:
↦ Qui vero nasum extremum subtilem habent aviculares.
Originalseite … p. 417
Originaltext:
↦ Quibus incurvus a fronte mox deducitur nasus inverecundi sunt. Referuntur ad corvos.
Originalseite … p. 419
Originaltext:
↦ Qui autem aquilum habent, articulatum a fronte, magnanimi sunt. Referuntur ad aquilam.
Originalseite … p. 421
Originaltext:
↦ Qui autem nasum concavum habent, et quae ante frontem rotunda, circumferentiam autem superiorem erectam, luxuriosi sunt. Referuntur ad gallos.
Originalseite … p. 422
Originaltext:
↦ Qui vero simum, luxuriosi. Referuntur ad cervos.
Originalseite … p. 424
Originaltext:
↦ Quibus autem nares sunt apertae iracundi. Referuntur ad passionem quae fit in ira.
Originalseite … p. 427
Originaltext:
↦ Qui faciem carnosam habent segnes sunt. Referuntur ad boves.
Originalseite … p. 429
Originaltext:
↦ Qui faciem macilentam habent accurati et diligentes sunt.
Originalseite … p. 430
Originaltext:
↦ Qui autem carnosam, timidi. Referuntur ad asinos et cervos.
Originalseite … p. 431
Originaltext:
↦ Qui valde parvam, pusillanimi. Referuntur ad catos seu feles et simias.
Originalseite … p. 433
Originaltext:
↦ Quibus facies magna tardi sunt. Referuntur ad asinos vel boves.
Originalseite … p. 434
Originaltext:
↦ Quoniam vero neque magnam neque parvam oportet esse, medius habitus utique horum erit conveniens.
Originalseite … p. 435
Originaltext:
↦ Quibus autem facies videtur parum decens illiberales sunt. Referuntur ad apparentem convenientiam.
Originalseite … p. 436
Originaltext:
↦ Quibus autem ab oculis tanquam vesiculae dependent amatores vini sunt. Referuntur ad passionem.
Originalseite … p. 438
Originaltext:
↦ Quibus vehementer cadunt quae ante oculos apparent ut vesiculae amatores somni sunt. Referuntur ad passionem, etenim ex somno surgentibus dependent partes quae sint circa oculos.
Originalseite … p. 439
Originaltext:
↦ Qui oculos parvos habent pusillanimi. Referuntur ad apparentem decentiam et ad simiam.
Originalseite … p. 440
Originaltext:
↦ Qui vero oculos magnos habent referuntur ad boves, igitur bene formatum oportet neque parvos neque magnos habere oculos.
Originalseite … p. 441
Originaltext:
↦ Qui concavos habent oculos malefici. Reducuntur ad simias.
Originalseite … p. 441
Originaltext:
↦ Quicunque habent oculos eminentes fatui. Referuntur ad apparentem decentiam et ad asinos.
Originalseite … p. 442
Originaltext:
↦ Quoniam autem neque eminentiam oculorum neque cavitatem oportet adesse, medius utique habitus constabit.
Originalseite … p. 442
Originaltext:
↦ Quibuscunque autem oculi sunt parum concavi, magnanimi. Reducuntur ad leones.
Originalseite … p. 444
Originaltext:
↦ Quibus vero plus justo, mansueti. Referuntur ad boves.
Originalseite … p. 444
Originaltext:
↦ Qui frontem parvam habent, indisciplinabiles. Referuntur ad sues.
Originalseite … p. 447
Originaltext:
↦ Qui autem magnam valde, illi tardi sunt. Referuntur ad boves.
Originalseite … p. 450
Originaltext:
↦ Qui vero rotundam habent, insensati. Referuntur ad asinos.
Originalseite … p. 451
Originaltext:
↦ Qui autem minus planam habent, sagaces. Referuntur ad canes.
Originalseite … p. 453
Originaltext:
↦ Qui vero quadrangulam commensuratam frontem habent, magnanimi. Referuntur ad leones.
Originalseite … p. 454
Originaltext:
↦ Qui autem collectam habent, adulatores. Referuntur ad passionem quae fit; id autem in canibus videbit quispiam, quoniam canes cum blandiuntur contractam habent frontem.
Originalseite … p. 455
Originaltext:
↦ Qui nebulosam, audaces. Referuntur ad tauros et leones.
Originalseite … p. 457
Originaltext:
↦ Quoniam autem nebulosus habitus audaciam significat, et tranquillus adulationem, medius habitus utique horum bene decenter se habet.
Originalseite … p. 458
Originaltext:
↦ Qui tristem habent frontem, maesti. Referuntur ad passionem, quoniam maesti tristem habent faciem.
Originalseite … p. 459
Originaltext:
↦ Qui autem demissam, lamentabundi. Referuntur ad passiones, quia lugentes demissae sunt frontis.
Originalseite … p. 460
Originaltext:
↦ Qui habent magnum caput, sensati. Referuntur ad canes.
Originalseite … p. 463
Originaltext:
↦ Qui vero parvum, insensati. Referuntur ad asinos.
Originalseite … p. 464
Originaltext:
↦ Qui habent capita pineata, inverecundi. Referuntur ad habentes ungues incurvos.
Originalseite … p. 465
Originaltext:
↦ Qui aures parvas habent simiales sunt.
Originalseite … p. 467
Originaltext:
↦ Videbit autem aliquis et canum optimos moderatas aures habere.
Originalseite … p. 469
Originaltext:
↦ Qui valde nigri timidi sunt. Referuntur ad Aegyptios.
Originalseite … p. 475
Originaltext:
↦ Valde autem albi timidi sunt. Referuntur ad mulieres.
Originalseite … p. 475
Originaltext:
↦ Color autem qui confert ad fortitudinem medius horum oportet esse, flavi enim magnanimi sunt. Referuntur ad leones.
Originalseite … p. 477
Originaltext:
↦ Rubei valde, astuti. Referuntur ad vulpes.
Originalseite … p. 478
Originaltext:
↦ Pallidi colore turbati sunt timidi. Referuntur ad passionem quae fit ex timore.
Originalseite … p. 478
Originaltext:
↦ Qui autem mellei coloris sunt, frigidi; frigida autem mobilia difficulter; mobilibus autem difficulter existentibus iis quae juxta sunt corpus, erunt utique tardi.
Originalseite … p. 479
Originaltext:
↦ Quibus color ruber est acuti sunt, quoniam omnia quae sunt secundum corpus a motu calefacta erubescunt.
Originalseite … p. 480
Originaltext:
↦ Quibus color flammeus, maniaci, quia ea quae sunt in corpore vehementer calefacta flammeum colorem habent.
Originalseite … p. 481
Originaltext:
↦ Quibus autem est flammeus color circa pectus difficilis irae sunt. Referuntur ad passionem, iratis enim superaccenduntur ea quae sunt circa pectus.
Originalseite … p. 482
Originaltext:
↦ Quibus circa collum et tempora venae distenta sunt difficilis irae sunt. Referuntur ad passionem, quia iratis haec accidunt cum vehementer desaeviunt.
Originalseite … p. 483
Originaltext:
↦ Quibus facies supererubescens est verecundi sunt. Referuntur ad passionem, quoniam verecundantibus supererubescit facies.
Originalseite … p. 485
Originaltext:
↦ Quibus genae supererubescunt amatores sunt vini. Referuntur ad passionem, quia ebriis supererubescunt genae.
Originalseite … p. 486
Originaltext:
↦ Quibus autem oculi supererubescunt, ii extra se feruntur ob iram. Referuntur ad passionem, quia qui ab ira efferantur, illis oculi erubescunt valde.
Originalseite … p. 487
Originaltext:
↦ Quibus oculi valde nigri, timidi. Niger enim color valde videtur timiditatem significare.
Originalseite … p. 488
Originaltext:
↦ Qui autem non sunt valde nigri, sed declinant ad flavum colorem, boni animi sunt.
Originalseite … p. 488
Originaltext:
↦ Quibus oculi glauci aut albi timidi sunt. Visus est enim albus color timiditatem significare.
Originalseite … p. 490
Originaltext:
↦ Qui autem non sunt glauci, sed charopi, boni animi sunt. Referuntur ad leonem et ad aquilam.
Originalseite … p. 491
Originaltext:
↦ Quibus oculi vino similes sunt secundum colorem stolidi sunt. Referuntur ad capras.
Originalseite … p. 492
Originaltext:
↦ Quibus ignei oculi sunt, inverecundi. Referuntur ad canes.
Originalseite … p. 493
Originaltext:
↦ Qui autem oculos discoloratos habent, et turbatos, timidi sunt. Referuntur ad passionem, quoniam qui timent pallidi fiunt colore, et inaequaliter.
Originalseite … p. 494
Originaltext:
↦ Quicunque oculos lucentes habent, luxuriosi. Referuntur ad gallos et corvos.
Originalseite … p. 495
Originaltext:
↦ Qui tibias pilosas habent venerei sunt. Referuntur ad hircos.
Originalseite … p. 498
Originaltext:
↦ Qui autem ea quae sunt circa pectus et ventrem valde pilosa habent nunquam in eisdem perseverant. Referuntur ad aves, quia illae et pectus et ventrem valde pilosum habent.
Originalseite … p. 500
Originaltext:
↦ Qui pectora habent valde nuda vel non pilosa inverecundi sunt. Referuntur ad mulieres.
Originalseite … p. 501
Originaltext:
↦ Quoniam igitur non oportet valde pilosa esse neque nuda, medius habitus est optimus.
Originalseite … p. 501
Originaltext:
↦ Qui humeros pilosos habent nunquam in eisdem perseverant. Referuntur ad aves.
Originalseite … p. 502
Originaltext:
↦ Qui dorsum valde pilosum habent inverecundi sunt. Referuntur ad bestias.
Originalseite … p. 503
Originaltext:
↦ Qui autem collum retro pilosum habent liberales sunt. Referuntur ad leones.
Originalseite … p. 504
Originaltext:
↦ Qui mentum habent acutum, animosi. Referuntur ad canes.
Originalseite … p. 505
Originaltext:
↦ Qui habent supercilia conjuncta tristes sunt. Referuntur ad similitudinem passionis.
Originalseite … p. 506
Originaltext:
↦ Qui supercilia divulsa habent ante nasum, et extensa usque ad tempora, fatui sunt. Referuntur ad porcos.
Originalseite … p. 510
Originaltext:
↦ Qui erectos pilos habent in capite, timidi. Referuntur ad passionem, quia timentibus eriguntur.
Originalseite … p. 511
Originaltext:
↦ Qui capillos multum crispos habent sunt timidi. Referuntur ad Aethiopas.
Originalseite … p. 512
Originaltext:
↦ Quoniam igitur et erecti et vehementer crispi timiditatem indicant, qui in extremitate sunt crispi bonum animum designant; etenim ad leonem referuntur.
Originalseite … p. 513
Originaltext:
↦ Qui id frontis quod est ante caput elevatum habent, liberales sunt. Referuntur ad leones.
Originalseite … p. 514
Originaltext:
↦ Qui in capite adnatos habent capillos ad frontem juxta nasum sunt liberales. Referuntur ad apparentem decentiam.
Originalseite … p. 515
Originaltext:
↦ Qui longi ac tardi gressus, sit utique tarditate molestus, perfectivus, quoniam longe progredi efficax, tarde vero cogitabundum.
Originalseite … p. 516
Originaltext:
↦ Qui brevis ac tardi gressus, tarditate molestus, non perfectivus, quoniam breviter tardeque progredi minime efficax est.
Originalseite … p. 517
Originaltext:
↦ Qui longi ac celeris gressus, minime molestus, perfectivus est, quoniam celeritas perfectivum, longitudo vero non inefficacem indicat.
Originalseite … p. 518
Originaltext:
↦ Qui brevis et celeris gressus, molestus, non perfectivus.
Originalseite … p. 519
Originaltext:
↦ De manus et cubiti et bracchii motu eadem referuntur. Qui humeris rectis et tensis insultant galeangones. Referuntur ad equos.
Originalseite … p. 521
Originaltext:
↦ Qui scapulis moventur curvi elati sunt. Referuntur ad leones.
Originalseite … p. 522
Originaltext:
↦ Qui pedibus et cruribus inversis ambulant feminiles sunt. Referuntur ad mulieres.
Originalseite … p. 523
Originaltext:
↦ Qui vero corporibus circumtorquentes se et fricantes adulatores sunt. Referuntur ad passionem.
Originalseite … p. 524
Originaltext:
↦ Inclinati autem ad dextram in ambulando cinaedi sunt. Referuntur ad apparentem decentiam.
Originalseite … p. 525
Originaltext:
↦ Quicunque habent oculos bene mobiles sunt acuti et rapaces. Referuntur ad accipitres.
Originalseite … p. 526
Originaltext:
↦ Qui palpebrizant sunt timidi, quia ex oculis primum moventur.
Originalseite … p. 527
Originaltext:
↦ Qui demissum aspectum, et quibus altera palpebra immittitur in oculis per medium fixi aspectus, et qui palpebras superiores tarde reducunt molliterque intuentur referuntur ad apparentem decentiam et ad feminas.
Originalseite … p. 528
Originaltext:
↦ Qui oculos frequenti tempore moventes tincturam quandam veluti immotam habent in albo oculorum, illi sunt intellectivi; si enim in quopiam fiat vehemens intellectio, stat anima, simul et visus.
Originalseite … p. 531
Originaltext:
↦ Qui voce admodum magna vociferantur graviter, injuriosi. Referuntur ad asinos.
Originalseite … p. 533
Originaltext:
↦ Quicunque vocant graviter incipientes et finiunt in acutum, iracundi et lugentes. Referuntur ad boves et ad decentiam vocis.
Originalseite … p. 534
Originaltext:
↦ Quicunque autem vocibus acutis, mollibus, et ruptis loquuntur, cinaedi. Referuntur ad mulieres et ad decentiam.
Originalseite … p. 535
Originaltext:
↦ Quicunque graviter vocant magnum et perplexum fortes et audaces sunt. Referuntur ad robustos canes et ad decentiam.
Originalseite … p. 537
Originaltext:
↦ Quicunque molliter et sine contentione vocant sunt mansueti. Referuntur ad oves.
Originalseite … p. 537
Originaltext:
↦ Quicunque vocem acutam habent, et intentam, iracundi. Referuntur ad capras.
Originalseite … p. 539
Originaltext:
↦ Parvi valde acuti sunt, latione enim sanguinis parvum locum continente, motiones quoque valde velociter accedunt ad sapere.
Originalseite … p. 541
Originaltext:
↦ Qui autem sunt valde magni, illi sunt tardi, latione enim sanguinis magnum locum continente, motus tarde accedunt ad sapere.
Originalseite … p. 542
Originaltext:
↦ Quicunque autem parvorum siccis carnibus utuntur, aut et coloribus, aut quae per caliditatem corporibus superfluunt, illi nihil perficiunt, existente enim in latione parvo et veloci propter igneum, nunquam secundum idem est sapere, sed aliud in alio priusquam excedens perficiat.
Originalseite … p. 543
Originaltext:
↦ Quicunque vero magnorum humidis carnibus utuntur, et aut coloribus qui propter frigiditatem innascuntur nihil perficiunt, existente enim latione in magno loco et tarda propter frigiditatem, non permittit aliquid accedere ad sapere.
Originalseite … p. 544
Originaltext:
↦ Quicunque autem parvorum humidis carnibus utuntur, et coloribus propter frigiditatem fiunt perfectivi, existente enim motu in parvo difficulter mobile temperamenti commensurationem praevaluit primum perficere.
Originalseite … p. 545
Originaltext:
↦ Quicunque autem magnorum siccis carnibus utuntur, et coloribus qui propter caliditatem fiunt perfectivi et sensitivi, existente enim latione in loco magna et tarda propter frigiditatem, nihil conducet accedens ad sapere; quicunque vero magni siccis carnibus utuntur, et coloribus propter caliditatem, fiunt perfectivi et sensitivi, magnitudinis enim excessum et carnium et coloris caliditas acquisivit ut commensurata sit ad perficiendum.
↦ Excedentia igitur corporum magnitudinibus aut parvitatibus deficientia quomodo perfecta sunt et quomodo imperfecta dictum est.
Originalseite … p. 548
Originaltext:
↦ Media autem natura horum ad sensus optima et perfectissima, quibus utique supponitur inesse, motus enim non multi existentes facilius ad mentem accedunt, nec etiam parvi existentes superegrediuntur; quare perfectissimam et ad perficiendum quae fuerint proposita et ad sentiendum oportet moderatam esse magnitudinem.
Originalseite … p. 549
Originaltext:
↦ Incommensurati astuti. Referuntur ad passionem et ad feminam, si enim qui incommensurati astuti, commensurati utique erunt simul justi et fortes.
Originalseite … p. 553
Originaltext:
↦ Relationem autem commensurationis ad corporum bonam motionem et bonam nativitatem reducere oportet, sed non ad formam maris, sicuti in principio dictum est.
Originalseite … p. 555
Originaltext:
↦ Bene se habet autem et omnia signa quaecunque praedicta sunt referre ad apparentem convenientiam et in masculum et in feminam, haec enim perfectissima divisione divisa sunt, et demonstratum est quod masculus est femina justior et fortior, et ut in universum dicatur, melior.
Originalseite … p. 556
Originaltext:
↦ In omni autem electione singulorum alia aliis signis magis declarant manifeste subjectum; manifestissima autem quae in principalibus locis sunt.
Originalseite … p. 558
Originaltext:
↦ Principalissimus autem locus est qui est circa oculos et frontem et caput et faciem; secundus qui est circa pectus et humeros; consequenter circa crura et pedes; qui autem circa ventrem minimus. Omnino autem, ut sic dicam, ista loca manifestissima signa probant in quibus et prudentiae plurimae decor apparet.